Chapter 23
- Vixit autem Sara centum viginti septem annis
- et mortua est in Cariatharbe, quae est Hebron, in terra Chanaan; venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam.
- Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens:
- “Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum”.
- Responderunt filii Heth dicentes:
- “Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum”.
- Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth,
- dixitque ad eos: “Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor,
- ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri”.
- Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron Hetthaeus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
- “Nequaquam ita fiat, domine mi, ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum”.
- Adoravit Abraham coram populo terrae
- et locutus est ad Ephron, audiente populo terrae: “Quaeso, ut audias me. Dabo pecuniam pro agro; suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo”.
- Respondit Ephron ad Abraham dicens ei:
- “Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te quid est hoc? Sepeli mortuum tuum”.
- Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores.
- Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum,
- Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth cunctis, qui intrabant portam civitatis illius.
- Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela, qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan.
- Et confirmatus est ager et antrum, quod erat in eo, Abrahae in possessionem sepulcri a filiis Heth.